Liber Primus Samuelis*

Caput 7: Versus 16

Galgala.Civitas est ubi Josue populum secundo circumcidit, et Pascha celebravit, et deficiente manna, Israel usus est panibus triticeis, ubi et lapides sunt translati de alveo Jordanis, ubi tabernaculum testimonii multo tempore fuit. Haec cecidit in sortem Judae: et usque hodie ostenditur locus in secundo a Jericho milliario hominibus illius regionis venerandus. Sed juxta Bethel quidam aliam Galgalam suspicantur.Galgala interpretatur volutatio vel revelatio. Bene ergo propheta in Bethel et in Galgala, et Masphath judicavit Israel, et revertens in Ramatha in domum suam judicavit ibi Israel; et aedificavit ibi altare Domino, exemplum tribuens judicium esse faciendum in domo Dei, non indiscrete vel malivola mente, sed secundum quod Scriptura revelaverit, et intentione bona et amore fraterno, et sic esse revertendum in Ramatha in domum nostram, id est, ad interna pectoris, ut vacemus contemplationi, et in altari fidei gratas hostias operis et veritatis offeramus.
(* Traductions européennes)